Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfeseite Rückkehr. Flag Hjælp side Tilbage. Bandiera Guida Torna.

@

Page

Réfer. : AL0814
Auteur : Glauber Joannem Rudolphum.
Titre : De Auri Tinctura.
S/titre : sive AURO POTABILI VERO.

Editeur : Jansonnium Joannem. Amsterodami.
Date éd. : 1651 .


@


DE AURI TINCTURA
Sive
A U R O P O T A B I L I
V E R O.
Quid sit & quommodo differat ab auro
potabili falso & sophistico
Quomodo Spagyrice praeparendum & quomodo
in Medicinâ usurpandum.
Per
J O A N N E M R U D O L P H U M
G L A U B E R U M.
pict

AMSTERODAMI, Prostant apud Joannem Janssonium, ------------- (I) I)( LI.
@

SG23

@

3
D E A U R O P O T A B I L I.

pict Eros illos & antiquos Philosophos vitae
longae studuisse & sanitatis conservationi, nemo est qui ignoret; quo factum ut diligenter subjectum illud sanitatis conservandae
vitaeque prolongandae quaesiverint: quare
ignis beneficio instituere cunctorum vegetabilium,
animalium & mineralium separationes &
examina, quaerentes vires illorum & virtutes; qui
maximam omnium tam in coelis quam in terris
reperere harmoniam inter Solem, aurum, hominem
& vinum. Negari enim nequit à calore solis
vitam proficisci cunctorum; quare aurum, solem
terrestrem sive corpus fixum & perfectum solis
radiis causatum, cum homine unire quaesiverunt
beneficio vini spiritus.
(Sed forte fortuito erunt, quos offendet haec mea narratio, negantes aurum esse Solis prolem,
vel corpus fixum & perfectum metallicum, profectum
à solis radiis; interrogantes quomodo solares
radii immateriales, materiales & corporales
fieri queant? cumprimis ignari metallorum mineralium
que generationis. Etsi autem non decreveram
nunc scribere de Metallorum generatione
& origine; non tamen, conatus demonstrare solis
in auro (destructo & volatilisato) vim vivificantem
esse reperibilem, & in salutatem medicinam
humanam praeparabilem; intermittere volui
ignorantium & incredulorum gratiâ demonstare
aa 2 strare
@

4 D E V E R O

veritatem uno vel altero exemplo :
quam etsi luculenter demonstrare possem certissimis
rationibus & firmissimis, brevitatis
tamen causâ nunc illas omittere decrevi,
recommendans indagatori metallorum naturae
& proprietatis, Tractatum nostrum
De Generatione Mineralium, qui omnem ipsi
scrupulum adimet sine dubio; reluctatori verò
veritatis duas objiciens quaestiones & rationes
confutandas. Et quidem primo unde proveniat
incrementum illud & quantitatis & qualitatis liquoris
alicujus viscosi mineralis diu soli expositi
in vasculo vitreo patulo? utrum à sole vel aliunde?
At instas, ab aëre illud proficisci incrementum,
omnium rerum vehiculo. Cui: si ab aëre, utrum
non à sole impraegnatus aër, utrum etiam aliquid
in aëre, quod non acceperit ab astris?
Caeterum colloca ejusmodi liquorem in cellâ frigidâ, vel in aëre humido, & reipsâ nullum
ponderis incrementum inde factum experiere,
que madmodum in sole, vel ejus vicario scil.igne.
Attrahet quidem ille liquor humiditatem aliquam
phlegmatica~, sed quae facile iterum separatur
sentiens calore~, relicto liquore ponderis prioris.
Id ipsum probari quoque potest & demonstrari
exemplo sequenti. Solve metallum quoddam
sulphureum utpote ferrum, cuprum vel zincum,
vel quo vis alio spiritu acido; denuoque abstrahe
spiritum; remanentiam candefacito, non
tamen nimis, sed quantum sufficit ad omnimodam
ablationem spirituum; quam postea (observato
vato
@

A U R O P O T A B I L I. 5

prius illius pondere) crucibulo immissam
colloca in igne, cave tamen ne fluat materia sive
metallum, sed saltem obscure candeat cum crucibulo,
trium vel quatuor septimanarum spatio:
quo facto exime iterum & libra denuo metallum,
& reipsa evidens experiere metalli tui incrementum:
quod evidentius sequenti ratione
percipies; colloca cuprum vel aliud metallum
sulphureum cum 16. vel 18. partibus plumbi in
cupellâ optimè crematâ, factâ è cineribus ligni
vel ossium, in fornace docimasticâ (observato
prius exactissime pondere cupellae, cupri &
plumbi) facitoque igne (sed non nimio) cum
plumbo evanescere cuprum: quo facto exime
cupellam ubi refrixerit, denuóque illam libra, &
reperies illam longe graviorem & ponderosiorem,
ita ut pondus ejus (quantumvis multum
plumbi etiam in auras abiverit in cupellatione)
pondus non modò pristinum proprium, sed etiam
cupri & plumbi excedat factâ cupellatione.
Quaeritur igitur merito, unde hoc proficiscatur
incrementum utrum non ignis calor fuerit coagulatus
in corpus metallicum beneficio metalli
illius soluti? Verisimile igitur videtur, quod si
sciremus matrices invenire metallicas in terrae superficie,
in quibus solis radii, ignisque calor recepti
coagulari possint, in iis aeque ac in terrae visceribus
generati possint metalla.
At instas, verisimile esse calorem ignis vulgaris habere secum quid metallicum, quod
sit attractionis beneficio metalli fusi in corbile,
aa 3 bile,
@

6 D E V E R O

sed non item in radijs solaribus.
Qui veritatem sic experiti poterit; exponat nimirum solis radijs cupellam optimè crematam
una cum cupro & plumbo, cui opponat speculum
concavum, ita uc feriatur à radijs solaribus
in centrum collectis, indéque calefiat: Oportet
autem continuo in manu tenere speculum, ut
juxta solem illud vertere, sive dirigere possis juxta
solis cursum; ne cupella refrigescat aversis solis radiis,
opusque impediatur: quod si rite observatur,
perpetrabitur opus non minus quàm in fornace
ignis calore candente.
Oportet autem habere speculum ad minimum in diametro latitudinem duorum pedum, nec nimis
esse profundum, sed saltem habere in profunditate
18. vel 20. partem globi, ut eò longius
radios exserere possit: oportet etiam exactissimè
esse laevigatum, quo rectissimè colligere possit in
centrum sive punctum radios. Horum autem speculorum
praeparatio non est hujus loci, dabitur
autem in Parte Quartâ nostrarum fornacum,
ubi docebitur, non solum quomodo formanda
è metallis, sed etiam è vitro, & quomodo polienda
& laeviganda, quomodoque usurpanda.)
Haec Parenthesis & demonstratio quae aliàs omitti potuisset, propterea apposita ut appareat
quomodo aurum à Sole profectum, solisque viribus
& proprietatibus occulte praeditum, arte
Chymicâ reducibile in id quod fuit ante sui coagulationem;
nimirum in spiritum quendam calefacientem
& vivificantem, vires suas & dotes
huma-
@

A U R O P O T A B I L I. 7

humano corpori communicaturum. Magnam
igitur veteres diligentiam adhibuerunt in auri
reductione; in quâ nihil praestantius reperere vini
spiritu purissimo & subtilissimo destillationis beneficio
facto. Non autem elegerunt aurum commune
eliquatum è lapidibus, vel elorum ex arenâ;
sed ignis beneficio purgatum, philosophicéque
vivificatum & reseratum, non quidem adminiculo
spirituum corrisivorum, usitato more
Chymicorum vulgarium, sed aquae alicujus beneficio,
quam natura dat sponte absque destillationis
ope violentae; per quam id quod occultum
in auro manifestârunt, manifestumque occultârunt;
ac proin aptum illud reddidere separationi
animae nimirum ejus sive Tincturae à corpore
crasso & nigro superfluo. Sciverunt enim nullam
habere affinitatem cum spiritibus vitalibus auri
corpus compactum: quare ad elixir suum elegerunt
auri partem solummodo subtilissimam, colorem
ejus nimirum sive Tincturam, quam cum
vini spiritu conjunxerunt radicaliter, junctaque
spiritualia simul sive volatilia reddidêre, ita ut
neutrum ab altero in igne iterum separare potuerit;
& quidem in igne simul vel sublimabilia, vel
fixalongiore digestione in lapidem fixum coagulata,
quem pro summo in hoc mundo habuerunt
thesauro.
Philosophis igitur illis antiquis affirmantibus & confirmantibus, praestantiorem non esse sub
sole Medicinam illâ, quae fit ex unione philosophicâ
vini & auri, eorumque volatilisatione, & recoagulatione
a a 4 coa-
@

8 D E V E R O

& fixatione inseparabili; nec sine
auro vini spiritum, nec hunc sine illo in medicinam
elaborari posse; quia aurum sine vini spiritu
volatile reddi nequit, nec hic sine illo coagulari
& fixari potest; haud immerito nos posteri sequimur
placita virorum clarissimorum non quidem
illorum authoritatis causâ, severitatis oculariter
demonstratae gratiâ, quae vera & genuina
proba.
Datâ igitur mihi ab Altissimo cognitione hujus Medicinae praeparationis, decrevi quia non sibi
soli natus homo, ejus brevibus dare praeparationem
& usum: Non autem projiciam margaritas
ante porcos; sed solummodò diligentibus indagatoribus
operum Dei & naturae monstrabo
viam; qui sine dubio hoc meum intellecturi scriptu~;
sed non item alii ignati nimirum & imperiti.
Neminem igitur offendat praeparationis brevitas,
quia non cogito artem (divinitus impetratam;
non otio, sed multis vigiliis, laboribus atque
precibus) prostituere, nec offam praemansam
administrare indignis, sed solummodo communicare
piis, qui rem sic se habere oculis videbunt
apertis. Neminem etiam, quaeso, offendat styli
simplicitas, rhetoricis figuris non ornatum more
solito: veritas enim non indiget verborum copiâ & elegantiâ,
contenta simplicitate & paucitate, quâ
facilius meliusque demonstratur quâm intricatis
illis & sophisticis discursibus.
Antequam autem praeparationem aggrediar, brevibus & paucis delineabo veri spagyri conditiones
tiones
@

A U R O P O T A B I L I. 9

& qualitates, aggressuri tantum opus, ut
examinare se habeat quilibet, qui hanc in se suscipit
provinciam. Non enim sufficit scire accendere
ignem, nec destillare aquas vegetabiles, sed
vera tam superiorum quàm inferiorum elementorum
fructuum requititur cognitio, & cumprimis
pietas.
Nec loquacitas sed multarum rerum cognitio facit Chymicum. Nemo est qui negare possit
artem jam diu quaesitam à multis annis à variis,
ad usque diem hodiernum multis & laboribus
& sumptibus, à paucissimis verò inventam.
Non autem miror, tantum Dei donum paucissimis saltem quibusdam hactenus communicatum
fuisse, quotquot enim novi, omnes ferè &
singuli, paucissimis exceptis recto tramite incesserunt.
Nonnulli enim divitiis suis confidebant, cogitantes violenter sibi comparare artem, quia valebant
extruere laboratorium egregium, multos alere
operatores, & copiam comparare vasorum,
mineralium & carbonum, non considerantes
dictum apostoli. Non est currentis aut volentis, sed solius
Dei miserentis.
Alii quorum eruditio in variis consistebat linguis, honorabantur ob loquacitatis elegantiam
inanem, sibi solis artem attribuentes, sibique
persuasi quod omnia Elementa ad nutum suum
haberent propter sapientiam & eruditionem putatitiam;
non considerantes verba Christi: Parvulis
revelasti, magnis verò & sapientibus abscondisti.
a a 5 condidisti,
@

10 D E V E R O

Qui prorsus sibi persuasi, quod gramen
crescere videant, terram matrem ejus non
cognoscentes; quibus si non omnia ad nutum
succedunt, non verentur piissimos calumniari
Philosophos, illosque mendacij insimulare, artisque
nullitate suam palliare inertiam & inscitiam:
qui rem sese longe aliter habere judicaturi,
si occultum sensum Philosophicum non ignorarent.
Sed quia superbiâ excaecati, non mirum
quin loco nuclei arripiant corticem, ac proin ad
optatum non perveniant finem.
Tertium genus est avarorum divitias in otio quaerentium à circumforaneis illis Chymicis,
Chymiam & naturam ignorantibus aeq; ac discipuli
sui, mineralium & metallorum nullam cognitionem
habentibus, nec Philosophorum scripta
intelligentibus: Cum quibus si confertur de
metallorum natura & proprietatibus, nihil praeter
lecta & audita habent quod respondeant; nimirum
ita scriptum est, & sic se habet processus
noster; sic igitur procedendum, & talis non alia
requirirur materia, adhaerentes literae, non considerantes,
utrum author sui processus peritus ipsefuerit
vel imperitus, utrum ab experientiâ vel aliorum
librorum lectione mutuaverit sua scripta.
Quibus etsi traderetur vera & genuina informatio
naturae, mineralium & metallorum, secretorumque
Chymicorum cognitio, non tamen credituri
essent, veritatem simplicem contempturi ceu
dementiam in laboribus suis simplicibus, non
sumptuosis nec taediosis. Ab hujus farinae hominibus
nibus
@

A U R O P O T A B I L I. 11

quaeruntur divitiae ab avaris, pendentes
pro processu aliquo nullius omnino pretii aliquot
100 vel 1000 &c. venalem esse artem arbitrantibus,
non considerantibus, mercatorem artem
bonam & certam pro se servaturum aliorumque
pecunias non quaesiturum.
Non tamen negaverim artificem aliquem possessorem esse posse secreti alicujus, vel proprio
Marte inventi, vel sibi ab amico traditi, quod ob
inopiam in actum ipse producere nequit, ac proin
aliorum opes implorare opus habet, non enim
semper opes & artes sibi fiunt obviam; quibus
haud immerito succurritur à divitibus divinâ fretis
benedictione. Sed cautio hîc habenda, ne obulus
sit fructus tempore messis, floreni segetis,
cum maximâ jacturâ & opum & famae.
Quis adeò caecus etsi monoculus, qui non animadvertat nugas ejusmodi thrasonum avarorum:
Etsi sol divinâ savente gratiâ tam impios &
improbos quam probos affulgeat & pios, auditum
tamen nunquam fuit, Philosophorum verorum
ullum fuisse garrulum nugivendulum, in secreto
secreta tractantium. Cumprimis autem
mirandum doctissimos etiam hujus seculi, sapientissimosque
sive prudentissimos adeò esse excaecatos,
ut velint decipi ab ejusmodi nebulonibus
circumforaneis.
Qartum genus quaerentium alterius conditionis homines sunt, non opes & divitias, honoresque
quaerentes, sed solius Dei gloriam, proximique
commodum, contenti victu & amictu
sim-
@

12 D E V E R O

simplici; non superbi & gloriosi, sed pij & honesti,
loco annulorum aureorum carbones attrectantes,
non multorum hominum socii, silentes,
secretorum naturalium contemplatores, quaerentes
& invenientes divinâ assistente gratiâ; non
confidentes antiquorum Philosophorum scriptis,
sed doctori omnium Deo altissimo, cujus
benignitas eadem nunc, quae fuit olim Philosophorum
temporibus qui artem suam flagrantibus
precibus à Deo impetrarunt. Atque his accidunt
artes & quidem praeter spem & exspectationem,
earundemque usurpandarum usus & utendi methodus.
Quare singuli hanc aggressuri artem sedulo sese examinent. Neminem enim, qui non ex horum
ultimorum numero, suae juvabunt opes, eloquentia
& imaginata eruditio, quia haec ars
solius Dei donum est, non hominum. Auditis igitur
proprietatibus veri spagyri Messoris fructuum
arboris aureae, aggressurus sum nunc praeparationem
Tincturae solis per manum artificis periti &
exercitati, & demonstraturus differentiam verae
& falsae Tincturae, nec-non usum verae medicum
prosligandorum multuorum morborum gratiâ;
ut nimirum sequitur.
pict. Auri vivi part.I. & part.3. Mercurii vivi non vulgi, sed philosophici, ubique reperibilis
sine sumptibus & laboribus (poteris etiam admiscere
argentum vivum ponderis aequalis solari,
& quidem rectius quâm solum aurum, ob varietatem colorum majorem proficiscentem à mixtione
tione
@

A U R O P O T A B I L I. 13

viri & foeminae: persuasus verò sibi de melioritate
Tincturae, à solo auro proficiscente, admisceat
solum aurum: non sic item metallorum
peritus, qui noverit potentiam Unionis radicalis
auri & argenti uno eodemque menstruo solutorum)
mixta colloca in Vase Philosophico ad solvendum,
& spatio 1/4 horae radicaliter solventur à
Mercurio mixta illa metalla, dabuntque colorem
purpureum; postea auge ignem paululum, &
mutabitur ille in viridem elegantissimum, cui
exempto affunde aquam roris ad solvendum,
quod fieri potest spatio 1/2 horae solutionem filtra,
& in B. per alembicum vitreum abstrahe aquam,
quam vel recentem denuo reaffunde, iterumque
abstraehe, atque hoc fac tribus vicibus & interea
temporis viriditas illa mutabitur in colorem instar
atramenti scriptorii nigrum, instar cadaveris
foetentem, ac proin formidabilem: oportet autem
aquam aliquoties abstrahere, reaffundere &
digerere, & nigredo illa foetorque evanescent 40.
horarum spatio, producent que albedinem lacteam
elegantissimam. Quâ apparente omnem
ad siccitatem usque abstrahere oportet humiditatem,
quae massa erit alba & paucis horis lenissimo
calore, apparentibus prius varijs coloribus
vertitur in egregiam viriditatem priore longe
excellentiorem: cui affundere oportet spiritum
vini optime rectificatum ad eminentiam 2. vel 3.
digitorum latorum transversorum; & aurum illud
viride resolutum attrahet spiritum illum vini
ob summam amicitiam, instar spongiae siccae attrahentis
trahen-
@

14 D E V E R O

aquam, ipsique communicabit animam
suam sanguinis instar rubram; quâ ratione vivificâ
suâ Tincturâ privatur viriditas illa, mutaturque
in colorem rubrum, relicto corpore superfluo
cinereo.
Tinctum decantare oportet spiritum, filtrare, & in B. per alembicum vitreum abstrahere à
Tincturâ rubrâ artrahente igneam spiritus vini
essentiam, ita ut arctissime conjungantur & infeparabiliter,
propter quam aqua saltem stillat insipida,
relict â virtute vini spiritus cum auri Tincturâ
instar salis rubri ignei, fusibilis & volatilis;
cujus gr. I. unciam integram spiritus vini, vel alterius
cujusdam liquoris sanguineo colore tingere
potest. solubilis enim est in quâvis humiditate, ac
proin servari potest in formâ liquidâ pro Panaceâ
plurimorum desperatissimorum morborum.
Nunc etiam communicabo proprietates verae
Tincturae, quibus dignoscitur verum aurum potabile.
Haec Tinctura post lapidem praestantissima
omnium medicinarum; inter quam & illum
non nisi haec differentia: Anima auri est volatilis,
nec ingressum habet in metalla imperfecta, ac
proin in purum putum aurum transmutare nequit,
quae virtus Philosoph. lapidi attribuitur.
Anima etsi fit potissima & praestantissima pars
auri, fixa tamen non est in igne sed volatilis; Philosoph.
verò lapis fixus est in igne & permanens
ob diuturniorem digestionem. Utrum verò anima
illa sive Tinctura volatilis & leo ruber, ignis
ope fixari possit & converti in Medicinam Universalem,
versa-
@

A U R O P O T A B I L I. 15

lapidemque tingentem, id ipsum ignoro;
quia praeterea nihil hactenus tentavi amplius
&c. Poterit igitur qui animam auri extraxerit, ulterius
facere periculum, utrum aliquid melius invenire
possit. Hoc enim scriptum non nisi optimam
auri docet Medicinam, caetera verò me latent
ipsum.
Non igitur ignoratur dolus destillatorum vini, aliarumque aquarum vegetabilium, vendentium
aurum potabile, non verentium quamvis
aquam coloratam colore flavo vel rubro ignaris
magno vendere pretio.
Aliorumque error, solventium auri compagem in aquâ reg. vel spiritu salis, quem denuò
abstrahunt ad remanentiam siccam; cui, extractionis
(sic dictae) gratiâ affundunt vini spiritum:
quae tamen extractio non est, sed solutio aliqua
particularis auri, spirituum corrosivorum relictorum
ope facta in auro, flavo colore inficiens vini
spiritum, quem sic coloratum suum appellitant
Aurum potabile; cùm tamen illud vini spiritu
abstracto sit reducibile in aurum: quod plus
praestare nequit quàm quaevis alia calx auri, quam
archeus digerere nequit, sed indigestam cum excrementis
excernit.
Nec-non aliorum error semet ipsos una cum aliis ignoranter decipientium, peculiaribus menstruis
& spiritibus auri calcem extrahentium
ignorantium menstruum auro affusum ultro &
sponte rubescere diuturniore digestione, quod
decantatum loco auri potabilis administrant; qui
si li-
@

16 D E V E R O

si librarent calcem reliquam reducerentque, re
ipsâ experturi essent, nihil auro omnino decessisse;
quod etiam experiri licer collocando spiritum sive
menstruum in leni calore, vel diutius in frigore,
quod per se sponte rubescet ac si fuisset solis
calci affusum. Est autem causa hujus rubedinis
(incognita illis) non nisi sal quoddam urinosum
volatile, utpote urinae, salis Armoniaci, Tartari,
cornu cervi, capill. &c. colorem cujusvis sulphuris
exaltans.
Quare artificibus admiscentibus vini spiritui, in quo sulphur quoddam delitescit, salia talia exaltantia,
sequitur necessario, quod ille inde colore
exaltetur ac proin rubescat! Quod idem etiam
accidit illis qui Tincturam extrahere solent cum
oleis destillatis sale volatili praeditis, qualia sunt
oleum succini Cinamomi, caryophyllorum, fuliginis
&c.
Est enim ejusmodi Tinctura sive aurum potabile inefficax, teste experientia.
Non autem dixerim, aliam nullam ex auro praeter dictam Tincturam esse praeparabilem medicinam:
Solutum enim menstruis dulcibus ita
ut non possit separari praecipitationis beneficio,
mirabilia praestare potest in multis deploratissimis
morbis, semper tamen eligendum metallum
vivum loco mortui.
Verum enimverò aurum potabile non solum nomine & specie (quales sunt variae aquae flavo
vel rubro colore tinctae) sed etiam aureis facultatibus
& virtutibus praeditum esto, ita ut actu
appa-
@

A U R O P O T A B I L I. 17

appareat ex auro esse confectum, irreducibile tamen
per ignem in aurum, spirituale & penetrativum,
roborans & recreans vitales spiritus, ut hostes
suos evincere possint. Esto quoque hâc virtute
praeditum, quod possit metalla imperfecta,
comprimis Mercurium, Saturnum & Lunam
convertere in aurum purum putum; non quidem
ad instar Tincturae fixae, cum lucro tingentis metalla
viliora in fluxu; sed saltem particulariter perficiens
viâ humidâ digestionis beneficio, ubi pars
aliqua duntaxat metalli convertitur in melius.
Haec enim auri Tinctura sive sal est admodum
volatilis, ita ut igni minime resistere queat; sed
leni calore instar cerae liquescat & instar salis rubri
sublimetur, solubilis in vini spiritu ita ut in usus
Medicos venire possit.
Verum quoque aurum potabile gustatum, non esto corrosivum vel aëre, vel adstringens ad instar
aliarum auri solutionum : Nec inficito manus,
ungues & crines colore nigro vel fusco, sed
potius elegantiores reddito: Nec inficito cuprum,
ferrum, stannum, plumbum rubigine vel colore
nigro, sed potius elegantiore colore. Nec esto
corpus solis factâ extractione reducibile, nec in
aurum album, quod colorem pristinum recuperare
potest per Antimonium & aq. reg. sed esto
instar terrae cinereae, lenique calore instar arsenici
sublimabile, cupellae examen non indurans.
Quibus dotibus si praedita, vera auri Tinctura dici
meretur: sin minus non item, sed potius aurum
quodda~ potabile Sophisticu~, à quo abstinendum.
bb De
@

18 D E V E R O


De usu Medico hujus Medicinae Aureae.

D Emonstravimus supra auri originem esse solem,
ceu incredibilibus Solis terrestris viribus praediti. Latent enim in ipso vires & virtutes omnium
vegetabilium, animalium & mineralium;
quae non nisi per Philosophum manifestari possunt
separationis beneficio, partium nimirum in-.
trinsecarum & puriorum, ab impurioribus.
Hic tibi forte incredibilis, sive haud verisimilis videbitur fermo dicentis, aurum esse reducibile
in esse spirituale, naturaeque humanae amicabile,
viribus praeditum animalium, vegetabilium &
mineralium cunctorum. Sane quem non Vulcanus
creavit Philosophum, vix persuadebis ut
credat. Sed quis tantas sibi creabit molestias
omnes & singulas certis rationibus decidere controversias;
quod etsi possibile, certis tamen de
causis nunc omittitur; certitudinis tamen causâ
relegatum volo Lectorem ad Partem Secundam
Fornacum nostrarum, ubi inveniet quomodo ex
Antimonio & Sulphure, ignis beneficio per
Chymicum peritum, eliciatur non modò variorum
vegetabilium vis & facultas, sed etiam odor
naturalis; quae tamen in ijs non apparebant antequam
radicaliter nimirum solvebantur. Quod si
praestari potest per minerale aliquod imperfectum
& foetidum, quid ni etiam per metallum
perfectum & maturum?
Si boni essemus Physici, Chymicique diligentissimi, simi,
@

A U R O P O T A B I L I. 19

utique non opus haberemus officinas nostras
tot replere cantharis & pyxidibus, nec tot
sumptus impendere in species tot peregrinas medicinales
adferendas, quia sine dubio viâ quadam
faciliore, omnium vegetabilium vires & proprietates,
animalium & mineralium, in paucis
quibusdam subjectis congregatas reperire licet.
Et sicuti vera solis Tinctura cumprimis fixa, omnium
vegetabilium, animalium, mineraliumque
viribus omnibus praedita; ita etiam merito
illi adscribitur vis Medica curativa omnium morborum,
sed cum discretione. Sunt enim variae
chiragae & podagrae spicies, nec-non calculi &
leprae, qui quandoque morbi sunt inveterati &
incurabiles, quandoque recentes & curabiles.
Quis igitur tam demens, qui omnium & singulorum
morborum curationes indefferenter promittat
facturus, per certam aliquam Medicinam?
Nemo sane etsi ipsissimum haberet lapidem Philosophorum.
Saepe enim vesicae calculus vel excernitur vel exscinditur durissimus aquâ forti insolubilis; que~
Medicina non corrosiva dissolvere nequit; quas
vires etsi nonnulli suae adscribant Medicinae, non
tamen id actu praestare possunt. Non igitur sufficiunt
promissiones, quas praestare nemo potest:
Promissa enim cadunt in debita, id quod à paucis
observatur; quare ab osoribus saepe artis opptimitur
veritas & spes boni successus Medicamentorum
Chymicorum. Melius igitur plus praestare
quàm promittere, & opus commendabit artificem.
bb 2 cem.
@

20 D E V E R O

Quomodo Medicina penetrate potest ad
extremas corporis humani partes, manus scil. &
pedes, & solvere materiam coagulatam lapidescentem,
quam extra corpus nullum corrosivum
dissolvere potest? sufficit si Medicina inveniens
materiam viscosam, tartaream & salinosam,
nondum prorsus coagulatam, dissolvat & espellat.
Id ipsum etiam intelligendum de calculo renum
& vesicae. Hâc ratione adscribam & ego
Tincturae meae solis curationem Chiragae, Podagrae,
calculi renum & vesicae, tam in senibus
quam in juvenibus; ita tamen ut necessitate exigente
administrentur etiam cathartica specifica,
& extrinsecè thermae succursus gratiâ, quo natura
eò citius officium suum praestare possit. Oportet
autem ante omnia non postponere divinam providentiam:
saepe enim nos Deus affligit morbo
quodam incurabili per artem, nisi placetur antea
ira divina humili Poenitentiâ, quae Medicina omnium
optima. Nec-non curationem omnium
morborum à corruptelâ sanguinis profectorum,
utpote leprae, morbi Gallici, aliarumque impuritatum;
quae tolluntur per hanc Tincturam, si simul
administrantur cathartica & diaphoretica,
sanguinem prae ceteris Medicinis mundificantem
& renovantem. Tollit etiam haec Tinctura cunctas
obstructiones hepatis, lienis, renum, aliarumque
partium, quia calefacit, attenuat, incidit &
evacuat, variorum morborum origines. Curat
etiam omnes morbos violentos & acutos utpote
epilepsiam, pestem, febres &c.
Pro-
@

A U R O P O T A B I L I. 21

Promovet menstrua retenta vetularum & juvencularum, cumprimis si etiam simul extrinsecè
rite administratur: quâ ratione multae curantur
feliciter misere aliter periturae. Calefacit & mundificat
matricem prae omnibus aliis Medicinis
aptamque reddit, muneri: Praeservat etiam illam
ab omnibus accidentibus sterilitatem, aliosque
gravissimos morbos, mortemque causantibus.
Expellit hydropicorum aquam per urinam, rarefacit
& exsiccat humiditates superfluas partium
internarum & externarum, ad instar Solis exsiccantis
& consumentis aquas, quâ ratione
corpus pristinam recuperat sanitatem. De
caeteris morbis particularibus multa scibere
non opus est, quia utiliter in omnibus absque
differentiâ usurpari potest & singulis, tanquam
medicina catholica, in senibus & juvenibus. Non
tatum solum amissam restituit, sed etiam praesentem
conservat haec Medicina sanitatem ad tempus
praedestinatum.
Dosis ejus est à gr. sive gutt. 3.6.9. usque ad 12. vel plures pro puerulis verò 1.2.3. cum vehiculis
appropriatis, vel etiam cum vino & cervisiâ administrandae
mane quotidie; quàm etiam aliquoties
de die repetere licet dosin habitâ nimirum ratione
aegritudinis.
Nolis autem offendi contumeliis calumniatoris hujus libelli (quarum diabolus cum squamis suis
mendacibus semper author) firmiter credens
tempus appropinquare, quanto irâ illâ divinâ
tandem aliquando instar palearum consumentur
bb 3 hirci,
@

22 D E V E R O

hirci, illaesis ovibus pabulum domino lanâ & lacte
gratitudinis ergo recompensantibus.
Atque sic finem faciam, sperans placuisse proximo: Sine enim dubio qui rite usurpaverit Medicinam
hanc auream, bene se habebit, cum primis
sursum mentem elevans (peccata sua agnoscens)
ad Deum datorem & creatorem omnium bonorum,
implorans ejus auxilium & benedictionem
in filiali humilitate. Qui Deus omnipotens paterque
misericors in hâc nos vitâ dignati velit
temporali suâ benedictione, prosperâque valetudine
& tandem aliquando ex merâ suâ gratiâ divinâ,
vitâ aeternâ, Amen.

F I N I S.
@

Début de l'ouvrage Texte précédent Texte suivant Fin de l'ouvrage Drapeau Page d'aide Retour. Flag Help frame Return. Bandera Página de ayuda Vuelta.
Flagge Hilfeseite Rückkehr. Flag Hjælp side Tilbage. Bandiera Guida Torna.